monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 33
{XIII} Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, uti diximus inter unguenta.